monumenta.ch > Ambrosius > sectio 93

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 18, 93
Egregie itaque viros alicui praesidentes muneri commendat iustitia: contra iniquitas destituit atque impugnat. Exemplo nobis est Scriptura quae dicit quia cum populus Israel post mortem Salomonis rogasset filium eius Roboam, ut relevaret cervices eorum a servitute dura, et paterni imperii temperaret austeritatem, illum spreto senili consilio de suggestione adolescentium responsum dedisse huiusmodi, quia et onus adiiceret super patrium iugum, et leviora gravioribus suppliciis mutaret .